

Epistola II ad Corinthos*
Caput 13: Versus 4
Nam et nos infirmi.Vivit Christus qui prius fuerat infirmus.Nam et nosmulto minores, licetinfirmi in illo,id est licet ad imitationem ejus multa patimur a perfidis,tamen vivemus,id est potestatem habebimus per eum in vobis judicandis. Vel,vivemus cum eo,id est in simili beatitudine cum eo: et hoc exvirtute Dei;quod tale estin vobis,id est in conscientiis vestris:In vobis.Erga vos. Mors illata a perfidis vita est erga credentes, quia virtute Dei resurgentes vivent cum Christo.